PINNAE Murorum

PINNAE Murorum
PINNAE Murorum
apud Statium, Theb. l. 7. v. 449.
—— fortuito ductae quater aggere pinnae:
Scholiasti veteri faestigia murorum sunt; pinnum enim antiquos acutum dixisse, auctor est Isidor. l. 11. c. 1. Servio eminentiae murorum, ad Aen. l. 4. Graece πτερὰ, et πτερώματα. quid quid enim extremum est aut summum in aliqua re, sic illi
appellarunt. Hinc in corona castrensi apud Romanos pinnae effigiatae sunt, in rotunditare videl. laminae coronariae, ut hôc pactô indigitaretur, gestorem talis coronae primum omnium obsessae urbis murum aseendisse. Pro ipsis dein muris Pinnae sumi coepêre, ut apud Statium, d. l. et Virgilium, l. 7. Aen. v. 158.
—— primasque in littore sedes
Castrorum in morem pinnis atque aggere cingit.
Etiam pro valido muri fundamento. Ammianus; propugnaculis insistebant et pinnis. Unde consepire pinnis, Graece θριγκῶςαι, apud Appuleium, Apologet. extr. Si Philosophiae honorem, qui mihi salute meâ antiquior est, nusquam minui, imecontra ubique conseptum pinnis tenut etc. Quam in rem vide Salmas. ad Solin. ubi de septis, quibus Gentiles aras suas includebant, p. 142.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • carneaux — Carneaux, Pinnae murorum intercisae, voyez Creneaulx. Les carneaux d une muraille, Minae, Speculae, Pinnae murorum …   Thresor de la langue françoyse

  • ECBATANA — I. ECBATANA plur. num. metropolis Mediae, vel ut quidam existimant, regia quaedam magna a Deioce rege Medorum. Strab. l. 11. Ceterum Echatana Polyb. l. 10. videntur πλούτῳ καὶ τῇ τῆς καταςκευῆς πολυτελείᾳ μέγα τι παρα τὰς ἄλλας διενηνο χέναι… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PINNA — I. PINNA Hebr. Gap desc: Hebrew, an per sermonis compendium, quasi spina fossaria, quia his quasi spinis aquam fodit piscis et sulcat? Graecis πτερύγιον, ab alarum similitudine. Ut enim pulse aeris feruntur alae et ferunt, ita promovent pisces,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • creneaux — Creneaux, m. acut. plur. num. Dont le singulier, est Crenel inusité, sont ces dentelures quarrées intervallées de pleins égaux, qui sont au haut des murailles d une ville, tour, ou forteresse, tant pour la beauté de la muraille, que pour la… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”